HISTORIA LIBRI GENESIS

CAPUT LXXIV: De duabus uxoribus Jacob

#Gen. XXIX#ut dicit Josephus

Procedensque in Mesopotamiam, longo tempore pervenit in Aram, et venit ad puteum in agro, opertum lapide grandi, juxta quem tres greges accubabant. Cumque dixisset pastoribus, ut adaquarent greges, et ad pastum reducerent, accepit morem ibi esse, non amoveri lapidem, donec omnes greges convenirent, nec licere greges particulatim adaquare. Cumque cuncta percunctaretur de Laban: Valet, inquiunt pastores; et ecce Rachel filia ejus cum grege suo venit. Quae cum advenisset, amovit Jacob lapidem ab ore putei. Patet quia non solus ivit Jacob, et adaquavit gregem ejus, et indicans se consobrinum ejus: osculatus est eam. Quae nuntiavit hoc patri. Qui occurrens, duxit Jacob in domum suam, et audita causa fugae, dixit ei: Os meum, et caro mea es; et ideo secure latebis apud me. Tandem curam gregis eum habere decrevit. Post mensem vero Jacob dedit optionem mercedis pro servitio pastorali. Habebat autem Laban filias duas, Liam lippis oculis, et Rachel venusto aspectu. Quam diligens Jacob ait: Serviam tibi septem annis pro Rachel. Servivit ergo pro Rachel septem annis, et videbantur ei pauci dies, prae amoris magnitudine. Nec dictum est parvi, quia desideranti animo ipsa velocitas tarda est, sed dictum est pauci, quia videbatur ei rem tam amabilem paucis emisse. Longe enim pluribus annis servivisset pro ea, priusquam ea careret. Vel dies vocat laborem dierum, qui videbatur ei parvus, quia laborem levigabat amor. Completo septimo anno fecit Laban nuptias genero suo. Vespere autem facto subintroduxit Liam, dans filiae ancillam, nomine Zelpham. Jacob veroper ebrietatem et noctem, Liae commistus, die facto apud Laban de injustitia querebatur. Qui dandam necessitate veniam postulavit, moris ibi esse asserens, majores ante tradi ad nuptias; post alios autem septem annos se daturum ei Rachel, laudavit causam protelati temporis, dicens se non libenter filiam ad Chananaeos missurum, cum etiam de sorore poenitentiam ageret, quod eam illuc direxisset. Hieronymus vero dicit errasse illos qui dixerunt post septem annos alios Rachel Jacob traditam, sed post septem dies conviviorum, quos quasi perturbare, superinducta alia sponsa, fas non erat. Quibus finitis, Jacob optatis potitus nuptiis, amorem sequentis priori praetulit, serviens pro Rachel aliis septem annis.